- OLOR
- OLORab ᾠδὸς Graeco, cantor, an ab Hebr. cecinit, laudavit? avis canora est, inprimis cum funeri proxima,Cantator cycnus funeris ipse sui,ut Martialis habet, l. 13. Epigr. 77. et plurimi Veter. testantur, qua de re alibi. Ansere maior, carnisque hinc duroris, praesertim cum grandior natu est. Lautioribus nihilominus conviv iis infertur, sed pompae potius gratiâ, Nec olim epulis abfuit, teste Athenaeô l. 9. quô fine saginari consuevisse, oculis prius consutis, legas apud Plut, l. 2. de esu carn. Candore insignis, sicut nigredine corvus, quem utrumque colorem Apollinem his suis alitibus, utpote praestabiles ambos, condonâsse, Appuleiusait de Deo Socr. Robore pollens, unde et cum aquilis nonumquam ipsis res est. Coeterum, licet alias minime carnivora, tantopere tamen adversus congeneres aves iracundiae impatiens, ut olor olorem devoret et absumat: quam ob causam inter immundas haec avis videtur Vossio relata, Levit, c. 11. v. 18. etc. Vide eum de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 80. 84. et 93. ubi inter alia et de amore eius erga puerum Amphilochium, patriâ Olenium: plura vero hanc in rem diximus iam supra, voce Cycnus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.